LUNAEBURGUM vel LUNEBURGUM

LUNAEBURGUM vel LUNEBURGUM
LUNAEBURGUM, vel LUNEBURGUM
urbs Saxoniae inf. clarissima, Hanzeatica, ampla et munitiss. ad Albim fluv. Ducatûs titulo insignis, aedificiorum superbiâ, salinis et opum copiâ illustris. A Iul. Caes. conditam ferunt, ac a Luna sic dictam. Lunae enim simulacrum usque ad Car. Mag. tempora illic remanserat, quod ille zelo pietatis commotus sustulit. Baudr. est ad amnem Ilmenow, Im perialis et fere suiiuris. Crevit ex ruinis Bardevici, urbis vicinae. Vix 2. mill. Germ. ab Albi in Austr. 2. a Lavenburgo in Afr. 10. a Lubeca in Mer. 7. ab Hamburgo in Ort. 18. a Brunopoli in Arctos. Condita secundum quosdam A. C. 1190. ab Henr. Leone. Eius autem arx vetustior est urbe 124. Annis. Reddita est, cum Brunsvico, Henr. Leoni Duci Bavariae et Sax. qui a Frid. Barbarossa Imp. quod eum in Palaestina dese ruisset, proscriptus fuerat, circa A. C. 1190. iuxta Phil. Iac. Spener. Huius fil. tertius Vilhelmus pater Othonisfuit, quia Frid. II. Imp. Dux Brunsvici et Luneburgi creatus est, A. C. 1235. Huius fil. Ioh. Luneburgicae, Albertus vero Brunsvicensis linearum satores exstitêre: sed illa in nepote Ioh. Vilhelmo defecit: unde bellum Albertum Duc. Saxoniae, heredem scriptum inter, et agnatum Magnum iun. cuius filii Luneburgum tenuêre: e quibus Bernardus Luneburgicum ramum denuo orsus, Othonem genuit et Frid. Religiosum, cuius fil. Henr. in bello Hildeshemio, A. C. 1519. adversus Brunsvicenses, adstitit, Ep. Hoc natus Otho Harburgios sevit, quorum ultimus lineam terminavit, A. C. 1642. Ernestus vero per fil. Henr. Dannenbergicam, nunc Wolfenbuttelanam, per Vilhelmum vero Cellensem propagavit. Hic Hoiensem Comitatum. A. C. 1582. cumagnatis, Diepholtensem vero solus adiit A. C. 1585. Mortuus A. C. 1592. Huius filios septem, cum patruo Henr. Iulius successione Grubenhagensi exclusit: unde utriusque lineae Brunsvicensis et Luneburgicae controversia. Ex illis Georgius, cui sors cecidit, ut uxorem duceret, Defunctus, A. C. 1641. ex Anna Eleonora Hassiaca, praeter filiam Sophiam Amaliam Reg. Daniae reliquit filios quatuor: Christianum Lud. cui Cellensis Principatus obtigit a patruo et Dueatus Circul. inf. Saxoniae; Georg. Vilhelmum, cui Hanoverana s. Calenbergia portio a Patre relicta est: Ioh. Frid. qui Pontificiam religionem assumpsit, et coadiutor Osnabrugae factus est, ac minimum natu Ernestum Aug. qui iure fam. ex pace Monasteriensi collato, Ep. Osnabrugensis est factus, et ex Sophia Palatina egregiam sobolem suscepit: recontra Gallos Suecosque hoc tempore egregie gestâ inclitus. Plura vide apud Phil. Iac. Spener. Syll. Geneal. Hist. Urbis mentio fit Itin. l. 4.
—— Nec tua, Wismare tecta,
Lubecique arces. nec celsae moenia Lunae,
Hammonisque domos, non propugnacula Bremae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”